Cistellaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- --- amoris noctesque et dies
- ni emórtuos ---
- mihi nunquam quisquam ---
- Immo maxumus.
- nam quí amant stulte atque inmodeste atque inprobe
- --- ne ament.
- ---
- {(&7Alc&.)} --- ubi tu es?
- Ecce me.
- I, adfer mihi arma ét loricam adducito.
- Loricam adducam?
- I, curre, equom adfer.
- Hercle hic insanit miser.
- Abi atque hastatos multos, multos velites,
- multos cum multis—nil moror precario.
- ubi sunt quae iussi?
- Sanus hic non est satis.
- Ab anu esse credo nocitum, cum illaec sic facit.
- Vtrum deliras, quaeso, an astans somnias,