Cistellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Frugi nunquam eris.
Alc.
  1. Praesertim quae coniurasset mecum et firmasset fidem,
Serv.
  1. Neque deos neque homines aequom est facere tibi posthac bene.
Alc.
  1. Quae esset aetatem exactura mecum in matrimonio,
Serv.
  1. Compedes te capere oportet neque eas unquam ponere.
Alc.
  1. Quae mihi esset commendata et meae fidei concredita,
Serv.
  1. Hercle te verberibus multum caedi oportere arbitror.
Alc.
  1. Quae mellillam me vocare et suavium solitast suom.
Serv.
  1. Ob istuc unum verbum dignu'sdignus es , deciens qui furcam feras.
Alc.
  1. Egomet laetor. sed quid auctor nunc mihi es?
Serv.
  1. Dicam tibi:
  2. Supplicium illi des, suspendas te, ne tibi suscenseat.
Alc.
  1. Quian ---
Serv.
  1. Quid tu ergo --- te manuleo
  2. ---
  3. {(&7Alc&.)} Quid si amo? ---
(T.)
  1. --- est amor
  2. --- atque illam quam te amare intellego
  3. --- si conclusos vos me habere in carcere