Cistellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. ita páter apud villam détinuit
  2. me hos diés sex ruri cóntinuos,
  3. neque lícitum interea est méam amicam visére ---
  4. estne hóc miserum memorátu?
  5. ---
&3Gloss.Plaut.&
  1. nudiussextus
Gel.&3N.A.&6.7.3
(Alc.)
  1. Pótine tu homo facinus facere strenuom?
(Servvs)
  1. Aliorum affatim est
  2. qui faciant. sane ego me nolo fortem perhiberi virum.
  3. ---
Alc.
  1. Quia vivo.
Serv.
  1. Facile id quidem edepol possum, si tu vis.
Alc.
  1. Volo.
Serv.
  1. At enim ne tu exponas pugno os metuo in imperio meo.
Alc.
  1. Numquam edepol faciam.
Serv.
  1. Fidem da.
Alc.
  1. Do, non facturum esse me.
  2. sed ego primum, tot qui ab amica abesse potuerim dies,
  3. sum nihili.
Serv.
  1. Nihili hercle vero es.
Alc.
  1. --- perdite,
  2. quae me amaret contra.
Serv.
  1. Dignus hercle es infortunio.
Alc.
  1. Ei me tot tam acerba facere in corde.