Cistellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. ita me Amor lassum animi lúdificat,
  2. fugat, ágit, appetit, raptát, retinet,
  3. lactát, largitur: quód dat non dat; déludit:
  4. modo quód suasit, id díssuadet,
  5. quod díssuasit, id osténtat.
  6. maritúmis moribus mecum experitur
  7. ita méum frangit amantem ánimum;
  8. neque, nísi quia miser non eó pessum,
  9. mihi úlla abest perdito pérmities.
  10. ita páter apud villam détinuit
  11. me hos diés sex ruri cóntinuos,
  12. neque lícitum interea est méam amicam visére ---
  13. estne hóc miserum memorátu?
  14. ---
&3Gloss.Plaut.&
  1. nudiussextus
Gel.&3N.A.&6.7.3
(Alc.)
  1. Pótine tu homo facinus facere strenuom?
(Servvs)
  1. Aliorum affatim est
  2. qui faciant. sane ego me nolo fortem perhiberi virum.
  3. ---
Alc.
  1. Quia vivo.
Serv.
  1. Facile id quidem edepol possum, si tu vis.
Alc.
  1. Volo.
Serv.
  1. At enim ne tu exponas pugno os metuo in imperio meo.
Alc.
  1. Numquam edepol faciam.
Serv.
  1. Fidem da.