Cistellaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- et illa hunc contra, qui est amor suavissimus.
- ut sunt humana, nihil est perpetuom datum.
- pater adulescenti dare volt uxorem; hoc ubi
- mater rescivit, iussit accersi eam domum.
- haec sic res gesta est. bene valete et vincite
- virtute vera, quod fecistis antidhac;
- servate vostros socios, veteres et novos,
- augete auxilia vostra iustis legibus,
- perdite perduelles, parite laudem et lauream,
- ut vobis victi Poeni poenas sufferant.—
- Credo égo Amorem primum ápud homines carníficinam comméntum.
- hanc égo de me coniécturam domi fácio, ni foris quaéram,
- qui omnés homines supero atque ántideo cruciábilitatibus ánimi.
- iactór crucior agitor stimulór, versor
- in amóris rota, miser éxanimor,
- feror dífferor distrahor díripior,
- ita núbilam mentem animi hábeo.
- ubi sum, íbi non sum, úbi non sum, íbist animus,
- ita mi ómnia sunt ingénia;
- quod lúbet, non lubet iam id cóntinuo,