Cistellaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Do, non facturum esse me.
- sed ego primum, tot qui ab amica abesse potuerim dies,
- sum nihili.
- Nihili hercle vero es.
- --- perdite,
- quae me amaret contra.
- Dignus hercle es infortunio.
- Ei me tot tam acerba facere in corde.
- Frugi nunquam eris.
- Praesertim quae coniurasset mecum et firmasset fidem,
- Neque deos neque homines aequom est facere tibi posthac bene.
- Quae esset aetatem exactura mecum in matrimonio,
- Compedes te capere oportet neque eas unquam ponere.
- Quae mihi esset commendata et meae fidei concredita,
- Hercle te verberibus multum caedi oportere arbitror.
- Quae mellillam me vocare et suavium solitast suom.
- Ob istuc unum verbum dignu'sdignus es , deciens qui furcam feras.
- Egomet laetor. sed quid auctor nunc mihi es?
- Dicam tibi:
- Supplicium illi des, suspendas te, ne tibi suscenseat.