Cistellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. bene ac pudice. tum illic autem Lemnius
  2. propinquam uxorem duxit, cognatam suam.
  3. ea diem suom obiit, facta morigera est viro.
  4. postquam ille uxori iusta fecit, ilico
  5. huc commigravit; duxit uxorem hic sibi
  6. eandem quam olim virginem hic compresserat,
  7. et eam cognoscit esse, quam compresserat;
  8. illa illi dicit, eius se ex iniuria
  9. peperisse gnatam átque eam se servo ilico
  10. dedisse exponendam. ille extemplo servolum
  11. iubet illum eundem persequi, si qua queat
  12. reperire quae sustulerit. ei rei nunc suam
  13. operam usque assiduo servos dat, si possiet
  14. meretricem illam invenire, quam olim tollere,
  15. cum ipse exponebat, ex insidiis viderat.
  16. nunc quod relicuom restat volo persolvere,
  17. ut expungatur nomen, ne quid debeam.
  18. adulescens hic est Sicyoni, ei vivit pater;
  19. is amore proiecticiam illam deperit
  20. quae dudum flens hinc abiit ad matrem suam,