Cistellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. paternum servom sui participat consili,
  2. dat eam puellam ei servo exponendam ad necem.
  3. is eam proiecit. haec puellam sustulit.
  4. ille clam óbservavit servos qui eam proiecerat
  5. quo aut quas in aedis haec puellam deferat.
  6. ut eampse vos audistis confiterier,
  7. dat eam puellam meretrici Melaenidi,
  8. eaque educavit eam sibi pro filia
  9. bene ac pudice. tum illic autem Lemnius
  10. propinquam uxorem duxit, cognatam suam.
  11. ea diem suom obiit, facta morigera est viro.
  12. postquam ille uxori iusta fecit, ilico
  13. huc commigravit; duxit uxorem hic sibi
  14. eandem quam olim virginem hic compresserat,
  15. et eam cognoscit esse, quam compresserat;
  16. illa illi dicit, eius se ex iniuria
  17. peperisse gnatam átque eam se servo ilico
  18. dedisse exponendam. ille extemplo servolum
  19. iubet illum eundem persequi, si qua queat