Cistellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. et illa quae a me accepit, praeter vos quidem.
  2. haec sic res gesta est. si quid usus venerit,
  3. meminisse ego hanc rem vos volo. ego abeo domum.—
Avxilivm
  1. Vtrumque haec, et multiloqua et multibiba, est anus.
  2. satin víx reliquit deo quod loqueretur loci,
  3. itá properavit de puellae proloqui
  4. suppositione. quod si tacuisset, tamen
  5. ego eram dicturus, deus, qui poteram planius.
  6. nam mihi Auxilio est nomen. nunc operam date,
  7. ut ego argumentum hoc vobis plane perputem.
  8. fuere Sicyoni iam diu Dionysia.
  9. mercator venit huc ad ludos Lemnius,
  10. isque hic compressit virginem, adulescentulus,
  11. vi, vinulentus multa nocte in via.
  12. is ubi malam rem scit se meruisse, ilico
  13. pedibus perfugium peperit, in Lemnum aufugit,
  14. ubi habitabat tum. ílla quam compresserat
  15. decumo post mense exacto hic peperit filiam.
  16. quoniam reum eius facti nescit qui siet,