Cistellaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- reperire quae sustulerit. ei rei nunc suam
- operam usque assiduo servos dat, si possiet
- meretricem illam invenire, quam olim tollere,
- cum ipse exponebat, ex insidiis viderat.
- nunc quod relicuom restat volo persolvere,
- ut expungatur nomen, ne quid debeam.
- adulescens hic est Sicyoni, ei vivit pater;
- is amore proiecticiam illam deperit
- quae dudum flens hinc abiit ad matrem suam,
- et illa hunc contra, qui est amor suavissimus.
- ut sunt humana, nihil est perpetuom datum.
- pater adulescenti dare volt uxorem; hoc ubi
- mater rescivit, iussit accersi eam domum.
- haec sic res gesta est. bene valete et vincite
- virtute vera, quod fecistis antidhac;
- servate vostros socios, veteres et novos,
- augete auxilia vostra iustis legibus,
- perdite perduelles, parite laudem et lauream,
- ut vobis victi Poeni poenas sufferant.—