Cistellaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- quiaque adeo me complevi flore Liberi,
- magis líbera uti lingua conlibitum est mihi,
- tacere nequeo misera quod tacito usus est.
- Sicyone, summo genere; ei vivit pater.
- is amore misere hanc deperit mulierculam,
- quae hinc modo flens abiit. contra amore eum haec deperit.
- eam meae ego amicae dono huic meretrici dedi,
- quae saepe mecum mentionem fecerat,
- puerum aut puellam alicunde ut reperirem sibi,
- recens natum, eapse quod sibi supponeret.
- ubi mihi potestas primum evenit, ilico
- feci eius ei quod me oravit copiam.
- postquam eam puellam á me accepit, ilico
- eandem puellam peperit quam a me acceperat,
- sine obstetricis opera et sine doloribus,
- item ut aliae pariunt, quae malum quaerunt sibi.
- nam amatorem aibat esse peregrinum sibi
- suppositionemque eius facere gratia.
- id duae nos solae scimus: ego quae illi dedi