Cistellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Immundas fortunas aequom est squalorem sequi.
Gymn.
  1. Amiculum hoc sustolle saltem.
Sel.
  1. Sine trahi, cum egomet trahor.
Gymn.
  1. Quando ita tibi lubet, vale atque salve.
Sel.
  1. Si possim, velim.—
Gymn.
  1. Numquid me vis, mater, intro quin eam? ecastor mihi
  2. visa amare.
Lena.
  1. Istoc ergo auris graviter obtundo tuas,
  2. ne quem ames. abi intro.
Gymn.
  1. Numquid me vis?
Lena.
  1. Vt valeas.
Gymn.
  1. Vale.—
Lena.
  1. Idem míhi magnae quod parti est vitium mulierum
  2. quae hunc quaestum facimus: quae ubi saburratae sumus,
  3. largiloquae extemplo sumus, plus loquimur quam sat est.
  4. nam ego illanc olim, quae hinc flens abiit, parvolam
  5. puellám proiectam ex angiportu sustuli.
  6. adulescens quidam hic est adprime nobilis
  7. quin ego nunc quia sum onusta mea ex sententia