Casina
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Lubet.
- Quin ruri es in praefectura tua?
- quin potius quod legatum est tibi negotium,
- id curas atque urbanis rebus te apstines?
- huc mihi venisti sponsam praereptum meam:
- abi rus, abi dierectus tuam in provinciam.
- Chaline, non sum oblitus officium meum:
- praefeci ruri recte qui curet tamen.
- ego huc quod veni in urbem si impetravero,
- uxorem ut istam ducam, quam tu deperis,
- bellam et tenellam Casinam, conservam tuam,
- quando ego eam mecum rus uxorem abduxero,
- ruri incubabo usque in praefectura mea.
- Tun illam ducas? hercle me suspendio,
- quam tu eius potior fias, satiust mortuom.
- Mea praedast illa: proin tu te in laqueum induas.
- Ex sterculino effosse, tua illaec praeda sit?
- Scies hóc ita esse.
- Vae tibi.
- Quot te modis,