Casina

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. si vivo, habebo in nuptiis miserum meis.
Chal.
  1. Quid tu mihi facies?
Ol.
  1. Egone quid faciam tibi?
  2. primum omnium huic lucebis novae nuptae facem;
  3. postilla, ut semper, improbus nihilique eris:
  4. post id locorum quando ad villam veneris,
  5. dabitur tibi amphora una et una semita,
  6. fons unus, unum ahenum et octo dolia:
  7. quae nisi erunt semper plena, ego te implebo flagris.
  8. ita te aggerunda curvom aqua faciam probe,
  9. ut postilena possit ex te fieri.
  10. post autem érvi nisi tu acervom éderis
  11. aut quasi lumbricus terram, quod te postules
  12. gustare quicquam, numquam edepol ieiunium
  13. ieiunumst aeque atque ego te ruri reddibo.
  14. post id, quom lassus fueris et famelicus,
  15. noctu ut condigne te cubes curabitur.
Chal.
  1. Quid facies?
Ol.
  1. Concludere in fénestram firmiter,
  2. unde auscultare possis quóm ego illam ausculer: