Casina
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- ea invenietur et pudica et libera,
- ingenua Atheniensis, neque quicquam stupri
- faciet profecto in hac quidem comoedia.
- mox hercle vero, post transactam fabulam,
- argentum si quis dederit, ut ego suspicor,
- ultro ibit nuptum, non manebit auspices.
- tantum est. valete, bene rem gerite et vincite
- virtute vera, quod fecistis antidhac.
- Non mihi licere meam rem me solum, ut volo,
- loqui atque cogitare, sine ted arbitro?
- quid tu, malum, me sequere?
- Quia certum est mihi,
- quasi umbra, quoquo tu ibis, te semper sequi;
- quin edepol etiam si in crucem vis pergere,
- sequi decretumst. dehinc conicito ceterum,
- possisne necne clam me sutelis tuis
- praeripere Casinam uxorem, proinde ut postulas.
- Quid tibi negotist mecum?
- Quid ais, impudens?
- quid in urbe reptas, vilice haud magni preti?