Casina
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- eandem illam amare et esse ímpedimento sibi,
- hinc adulescentem peregre ablegavit pater;
- sciens ei mater dat operam absenti tamen.
- is, ne exspectetis, hodie in hac comoedia
- in urbem non redibit: Plautus noluit,
- pontem interrupit, quí erat ei in itinere.
- sunt hic, inter se quos nunc credo dicere:
- “quaeso hercle, quíd istuc est? serviles nuptiae?
- servin uxorem ducent aut poscent sibi?
- novom attulerunt, quod fit nusquam gentium.”
- at ego aio id fieri in Graecia et Carthagini,
- et hic in nostra terra † in Apulia;
- maioreque opere ibi serviles nuptiae
- quam liberales etiam curari solent;
- id ni fit, mecum pignus si quis volt dato
- in urnam mulsi, Poenus dum iudex siet
- vel Graecus adeo, vel mea causa Apulus.
- quid nunc? nihil agitis? sentio, nemo sitit.
- revortar ád illam puellam éxpositiciam:
- quam servi summa vi sibi uxorem expetunt,