Casina
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- puellam exponi. adít extemplo ad mulierem
- quae illam exponebat, orat ut eam det sibi:
- exorat, aufert; detulit recta domum,
- dat erae suae, orat ut eam curet, educet.
- era fecit, educavit magna industria,
- quasi si esset ex se nata, non multo secus.
- postquam ea adolevit ad eam aetatem, ut viris
- placere posset, eam puellam hic senex
- amat efflictim, et item contra filius.
- nunc sibi utérque contra legiones parat,
- paterque filiusque, clam alter alterum:
- pater adlegavit vilicum, qui posceret
- sibi istánc uxorem: is sperat, si ei sit data,
- sibi fore paratas clam uxorem excubias foris;
- filius is autem armigerum adlegavit suom,
- qui sibi eam uxorem poscat: scit, si id impetret,
- futurum quod amat intra praesepis suas.
- senis uxor sensit virum amóri operam dare,
- propterea úna consentit cum filio.
- ille autem postquam filium sensit suom