Casina

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Arcessivi, ut iusseras.
  2. verum hic sodalis tuos, amicus optumus,
  3. nescio quid se sufflavit uxori suae:
  4. negavit posse, quoniam arcesso, mittere.
Lys.
  1. Vitium tibi istuc maxumum est, blanda es parum.
Cleost.
  1. Non matronarum officiumst, sed meretricium,
  2. viris alienis, mi vir, subblandirier.
  3. i tu atque arcesse illam: égo intus quod factost opus
  4. volo accurare, mi vir.
Lys.
  1. Propera ergo.
Cleost.
  1. Licet.
  2. iam pol ego huic aliquem in pectus iniciam metum;
  3. miserrumum hodie ego hunc habebo amasium.—
Alcesimvs
  1. Viso huc, amator si a foro rediit domum,
  2. qui me atque uxorem ludificatust, larua.
  3. sed eccum ante aedis. ad te hercle ibam commodum.
Lys.
  1. Et hercle ego ad te. quid ais, vir minimi preti?