Casina

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. in eum diem quoi quod amet in mundo siet;
  2. sicut ego feci stultus: contrivi diem,
  3. dum asto advocatus cuidam cognato meo;
  4. quem hercle ego litem adeo perdidisse gaudeo,
  5. ne me nequiquam sibi hodie advocaverit.
  6. nam meo quidem animo qui advocatos advocet
  7. rogitare oportet prius et percontarier,
  8. adsitne ei animus necne adsit, quem ádvocet:
  9. si neget adesse, exanimatum amittat domum.
  10. sed uxorem ante aedis eccam. ei misero mihi,
  11. metuo ne non sit surda atque haec audiverit.
Cleost.
  1. Audivi ecastor cum malo magno tuo.
Lys.
  1. Accedam propius. quid agis, mea festivitas?
Cleost.
  1. Te ecastor praestolabar.
Lys.
  1. Iamne ornata res?
  2. iamne hanc traduxti huc ad nos vicinam tuam,
  3. quae te adiutaret?