Casina
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- quid tibi mandavi? quid tecum oravi?
- Quid est?
- Vt bene vocivas aedis fecisti mihi,
- ut traduxisti huc ad nos uxorem tuam.
- satin propter te pereo ego atque occasio?
- Quin tu suspendis te? nempe túte dixeras,
- tuam arcessituram esse uxorem uxorem meam.
- Ergo arcessivisse ait sese, et dixisse te
- eam nón missurum.
- Quin eapse ultro mihi
- negavit eius operam se morarier.
- Quin eapse me adlegavit, qui istam arcesserem.
- Quin nihili facio.
- Quin me perdis.
- Quin benest,
- quin etiam diu morabor, quin cupio tibi—
- Quin—