Casina
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- sicut ego feci stultus: contrivi diem,
- dum asto advocatus cuidam cognato meo;
- quem hercle ego litem adeo perdidisse gaudeo,
- ne me nequiquam sibi hodie advocaverit.
- nam meo quidem animo qui advocatos advocet
- rogitare oportet prius et percontarier,
- adsitne ei animus necne adsit, quem ádvocet:
- si neget adesse, exanimatum amittat domum.
- sed uxorem ante aedis eccam. ei misero mihi,
- metuo ne non sit surda atque haec audiverit.
- Audivi ecastor cum malo magno tuo.
- Accedam propius. quid agis, mea festivitas?
- Te ecastor praestolabar.
- Iamne ornata res?
- iamne hanc traduxti huc ad nos vicinam tuam,
- quae te adiutaret?
- Arcessivi, ut iusseras.
- verum hic sodalis tuos, amicus optumus,
- nescio quid se sufflavit uxori suae:
- negavit posse, quoniam arcesso, mittere.