Casina
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Vitium tibi istuc maxumum est, blanda es parum.
- Non matronarum officiumst, sed meretricium,
- viris alienis, mi vir, subblandirier.
- i tu atque arcesse illam: égo intus quod factost opus
- volo accurare, mi vir.
- Propera ergo.
- Licet.
- iam pol ego huic aliquem in pectus iniciam metum;
- miserrumum hodie ego hunc habebo amasium.—
- Viso huc, amator si a foro rediit domum,
- qui me atque uxorem ludificatust, larua.
- sed eccum ante aedis. ad te hercle ibam commodum.
- Et hercle ego ad te. quid ais, vir minimi preti?
- quid tibi mandavi? quid tecum oravi?
- Quid est?
- Vt bene vocivas aedis fecisti mihi,
- ut traduxisti huc ad nos uxorem tuam.
- satin propter te pereo ego atque occasio?
- Quin tu suspendis te? nempe túte dixeras,
- tuam arcessituram esse uxorem uxorem meam.