Casina

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Non ergo opus est adiutrice?
Cleost.
  1. Satis domist. ubi nuptiae
  2. fuerint, tum istam convenibo. nunc vale, atque istanc iube.—
Alc.
  1. Quid ego nunc faciam? flagitium maxumum feci miser,
  2. propter operam illius hirqui ímprobi, edéntuli,
  3. qui hoc mihí contraxit; operam uxoris polliceor foras,
  4. quasi catillatum. flagitium hóminis, qui dixit mihi
  5. suam úxorem hanc arcessituram esse; éa se eam négat morarier.
  6. atque edepol mirum ni subolet iam hoc huic vicinae meae.
  7. verum autem altrovorsum quóm eam mecum rationem puto,
  8. si quid eius esset, esset mecum postulatio.
  9. ibo intro, ut subducam navim rusum in pulvinaria.—
Cleost.
  1. Iám hic est lepide ludificatus. miseri ut festinant senes.
  2. nunc ego illúm nihili decrepitum meum virum veniat velim,
  3. ut eum ludificem vicissim, postquam hunc delusi alterum.
  4. nam ego aliquid contrahere cupio litigi inter eos duos.
  5. sed eccum incedit. at, quom aspicias tristem, frugi censeas.
Lysidamvs
  1. Stultitia magna est, mea quidem sententia,
  2. hominem amatorem ullum ad forum procedere,
  3. in eum diem quoi quod amet in mundo siet;