Casina
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- fuerint, tum istam convenibo. nunc vale, atque istanc iube.—
- Quid ego nunc faciam? flagitium maxumum feci miser,
- propter operam illius hirqui ímprobi, edéntuli,
- qui hoc mihí contraxit; operam uxoris polliceor foras,
- quasi catillatum. flagitium hóminis, qui dixit mihi
- suam úxorem hanc arcessituram esse; éa se eam négat morarier.
- atque edepol mirum ni subolet iam hoc huic vicinae meae.
- verum autem altrovorsum quóm eam mecum rationem puto,
- si quid eius esset, esset mecum postulatio.
- ibo intro, ut subducam navim rusum in pulvinaria.—
- Iám hic est lepide ludificatus. miseri ut festinant senes.
- nunc ego illúm nihili decrepitum meum virum veniat velim,
- ut eum ludificem vicissim, postquam hunc delusi alterum.
- nam ego aliquid contrahere cupio litigi inter eos duos.
- sed eccum incedit. at, quom aspicias tristem, frugi censeas.
- Stultitia magna est, mea quidem sententia,
- hominem amatorem ullum ad forum procedere,