Casina

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. meus vicinus, meo viro qui liberum praehibet locum.
  2. non ecastor vilis emptu est, modio qui venit salis.
Alcesimvs
  1. Miror huc iam non arcessi in proxumum uxorem meam,
  2. quae iam dudum, si arcessatur, ornata exspectat domi.
  3. sed eccam, opino arcessit. salve, Cleostrata.
Cleost.
  1. Et tu, Alcesime.
  2. ubi tua uxor?
Alc.
  1. Intus illa te, si se arcessas, manet;
  2. nam tuos vir me orávit, ut eam ístuc ad te adiutum mitterem.
  3. vin vocem?
Cleost.
  1. Sine eam --- nolo si occupata est.
Alc.
  1. Otium est.
Cleost.
  1. Nil moror, molesta ei esse nolo; post convenero.
Alc.
  1. Non ornatis istic apud vos nuptias?
Cleost.
  1. Orno et paro.
Alc.
  1. Non ergo opus est adiutrice?
Cleost.
  1. Satis domist. ubi nuptiae