Casina
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- ut properarem arcessere hanc huc ad me vicinam meam,
- liberae aedes ut sibi essent, Casinam quo deducerent.
- nunc adeo nequaquam arcessam, ne illis ignavissumis
- liberi loci potestas sit, vetulis vervecibus.
- sed eccum égreditur, senati columen, praesidium popli,
- meus vicinus, meo viro qui liberum praehibet locum.
- non ecastor vilis emptu est, modio qui venit salis.
- Miror huc iam non arcessi in proxumum uxorem meam,
- quae iam dudum, si arcessatur, ornata exspectat domi.
- sed eccam, opino arcessit. salve, Cleostrata.
- Et tu, Alcesime.
- ubi tua uxor?
- Intus illa te, si se arcessas, manet;
- nam tuos vir me orávit, ut eam ístuc ad te adiutum mitterem.
- vin vocem?
- Sine eam --- nolo si occupata est.
- Otium est.
- Nil moror, molesta ei esse nolo; post convenero.
- Non ornatis istic apud vos nuptias?
- Orno et paro.