Casina

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. cui sit uxor id quoque illuc ponito ad compendium.
Alcesimvs
  1. Miseriorem ego ex amore quam te vidi neminem.
Lys.
  1. Fac vacent aedes.
Alc.
  1. Quin edepol servos, ancillas domo
  2. certum est omnis mittere ad te.
Lys.
  1. Oh, nimium scite scitus es.
  2. sed facito dum merula † pervorsus quos cantat colas:
  3. cum cibo suo quique facito ut veniant, quasi eant Sutrium.
Alc.
  1. Meminero.
Lys.
  1. Em, nunc enim te demum nullum scitum scitiust.
  2. cura, ego ad forum modo ibo: iam hic ero.
Alc.
  1. Bene ambula.
Lys.
  1. Fac habeant linguam tuae aedes.
A.
  1. Quid ita?
L.
  1. Cum veniam, vocent.
Alc.
  1. Attatae, caedundus tú homo es: nimias delicias facis.
Lys.
  1. Quid me amare refert, nisi sim doctus ac dicaculus?
  2. sed tu cave in quaesitione mihi sis.—
Alc.
  1. Vsque adero domi.—
Cleostrata
  1. Hoc erat ecastor quod me vir tanto opere orabat meus,