Casina

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. vos omnes opere magno esse oratos volo,
  2. benigne ut operam detis ad nostrum gregem.
  3. eicite ex animo curam atque alienum aes ---
  4. ne quis formidet flagitatorem suom:
  5. ludi sunt, ludus datus est argentariis;
  6. tranquillum est, Alcedonia sunt circum forum:
  7. ratione utuntur, ludis poscunt neminem,
  8. secundum ludos reddunt autem nemini.
  9. aures vocivae si sunt, animum advortite:
  10. comoediai nomen dare vobis volo.
  11. Clerumenoe vocatur haec comoedia
  12. graece, latine Sortientes. Deiphilus
  13. hanc graece scripsit, post id rursum denuo
  14. latine Plautus cum latranti nomine.
  15. senex híc maritus habitat; éi est filius,
  16. is una cum patre in illisce habitat aedibus.
  17. est éi quidam servos, qui in morbo cubat,
  18. immo hercle vero in lecto, ne quid mentiar;
  19. is servos, sed abhinc annos factum est sedecim,
  20. quom conspicatust primulo crepusculo