Casina

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Vt quidem tu hodie canem et furcam feras.
Ol.
  1. Mihi ut sortito eveniat—
Chal.
  1. Vt quidem hercle pedibus pendeas.
Ol.
  1. At tu ut oculos emungare ex capite per nasum tuos.
Chal.
  1. Quid times? paratum oportet esse iam laqueum tibi.
Ol.
  1. Periisti.
L.
  1. Animum advortite ambo.
O.
  1. Taceo.
L.
  1. Nunc tu, Cleostrata,
  2. ne a me memores malitiose de hac re factum aut suspices,
  3. tibi permitto: tute sorti.
Ol.
  1. Perdis me.
Chal.
  1. Lucrum facit.
Cleost.
  1. Bene facis.
Chal.
  1. Deos quaeso—ut tua sors ex sitella effugerit.
Ol.
  1. Ain tu? quia tute es fugitivos, omnes te imitari cupis?
  2. utinam tua quidem, sicut factum esse Herculeis praedicant
  3. quondam prognatis, in sortiendo sors deliquerit.
Chal.
  1. Tu ut liquescas ipse, actutum virgis calefactabere.
Lys.
  1. Hoc age sis, Olympio.