Casina

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Iniquom est, quia isti prius quam mihi dedit.
Lys.
  1. Accipe hanc sis.
Chal.
  1. Cedo. mane, unum venit in mentem modo:
  2. vide ne quae illic insit alia sortis sub aqua.
Lys.
  1. Verbero,
  2. men te censes esse?
Cleost.
  1. Nulla est. habe quietum animum modo.
Chal.
  1. Quod bonum atque fortunatum sit mihi—
Ol.
  1. Magnum malum
  2. tibi quidem edepol credo eveniet; novi pietatem tuam.
  3. sed mane dum: num ista aut populna sors aut abiegnast tua?
Chal.
  1. Quid tu id curas?
Ol.
  1. Quia enim metuo, né in aqua summa natet.
Lys.
  1. †Auge cave. conicite sortes nunciam ambo huc. eccere.
  2. uxor, aequa.
Ol.
  1. Noli uxori credere.
Lys.
  1. Habe animum bonum.
Ol.
  1. Credo hercle, hodie devotabit sortis si attigerit.
Lys.
  1. Tace.
Ol.
  1. Taceo. deos quaeso—