Casina

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Si hic litteratus me sinat.
Lys.
  1. Quod bonum atque fortunatum mihi sit.
Ol.
  1. Ita vero, et mihi.
Chal.
  1. Non.
Ol.
  1. Immo hercle.
Chal.
  1. Immo mihi hercle.
Cleost.
  1. Hic vincet, tu vives miser.
Lys.
  1. Percide os tu illi † hodie. age, ecquid fit? ne obiexis manum.
Ol.
  1. Compressan palma an porrecta ferio?
Lys.
  1. Age ut vis.
Ol.
  1. Em tibi.
Cleost.
  1. Quid tibi istunc tactio est.
Ol.
  1. Quia Iuppiter iussit meus.
Cleost.
  1. Feri malam, ut ille, rursum.
Ol.
  1. Perii, pugnis caedor, Iuppiter.
Lys.
  1. Quid tibi tactio hunc fuit?
Chal.
  1. Quia iussit haec Iuno mea.
Lys.
  1. Patiundum est, siquidem me vivo mea uxor imperium exhibet.
Cleost.
  1. Tam huic loqui licere oportet quam isti.
Ol.
  1. Cur omen mihi