Casina
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Tibi daretur illa?
- Mihi enim—ah, non id volui dicere:
- dum mihi volui, huic dixi, atque adeo mihi dum cupio—perperam
- iam dudum hercle fabulor.
- Pol tu quidem, atque etiam facis.
- Huic—immo hercle mihi—vah, tandem redii vix veram in viam.
- Per pol saepe peccas.
- Ita fit, ubi quid tanto opere expetas.
- sed te uterque tuo pro iure, ego atque hic, oramus.
- Quid est?
- Dicam enim, mea mulsa: de istac Casina huic nostro vilico
- gratiam facias.
- At pol ego néque facio neque censeo.
- Tum igitur ego sortis utrimque --- iam.
- Quis votat?
- Optimum atque aequissimum istud esse iure iudico.
- postremo, si illuc quod volumus eveniet, gaudebimus;
- sin secus, patiemur animis aequis. tene sortem tibi.
- vide quid scriptum est.
- Vnum.