Casina

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Chalinus intus cum sitella et sortibus.
  2. nunc nos conlatis signis depugnabimus.
Cleostrata
  1. Fáce, Chaline, certiorem me, quid meus vir me velit.
Chalinvs
  1. Ille edepol videre ardentem te extra portam mortuam.
Cleost.
  1. Credo ecastor velle.
Chal.
  1. At pol ego hau credo, sed certo scio.
Lys.
  1. Plus artificum est mihi quam rebar: hariolum hunc habeo domi.
  2. quid si propius attollamus signa eamusque obviam?
  3. sequere. quid vos agitis?
Chal.
  1. Adsunt quae imperavisti omnia:
  2. uxor, sortes, situla atque egomet.
Ol.
  1. Te uno adest plus quam ego volo.
Chal.
  1. Tibi quidem edepol ita videtur; stimulus ego nunc sum tibi,
  2. fodico corculum; adsudascis iam ex metu, mastigia.
L.
  1. Tace, Chaline.
Ch.
  1. Comprime istum.
Ol.
  1. Immo istunc, qui didicit dare.
Lys.
  1. Adpone hic sitellam, sortis cedo mihi. animum advortite.
  2. atque ego censui aps te posse hoc me impetrare, uxor mea,
  3. Casina ut uxor mihi daretur; et nunc etiam censeo.