Casina

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. quam illi servo nequam des, armigero nili atque improbo,
  2. cui hominí hodie peculi nummus non est plumbeus.
Cleost.
  1. Mirum ecastor, te senecta aétate officium tuom
  2. non meminisse.
Lys.
  1. Quid iam?
C.
  1. Quia, si facias recte aut commode,
  2. me sinas curare ancillas, quae mea est curatio.
Lys.
  1. Qui, malum, homini scutigerulo dáre lubet?
Cleost.
  1. Quía enim filio
  2. nos oportet opitulari único.
Lys.
  1. At quamquam unicust,
  2. nihilo magis ille unicust mihi filius quam ego illi pater:
  3. illum mi aequiust quam me illi quae volo concedere.
Cleost.
  1. Tu ecastor tibi, homo, malam rem quaeris.
Lys.
  1. Subolet, sentio.
  2. egone?
Cleost.
  1. Tu. nam quid friguttis? quid istuc tam cupide cupis?
Lys.
  1. Vt enim frugi servo detur potius quam servo improbo.
Cleost.
  1. Quid si ego impetro atque exoro a vilico, causa mea
  2. ut eam illi permittat?