Casina
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Vbi in lustrá iacuisti?
- Égone in lustra?
- Scío plus quam tu me árbitrare.
- Quíd id est? quid scis?
- Té sene omniúm † senem néminem esse ignáviorem.
- únde is, nihili? ubí fuisti? ubí ? úbi bibisti?
- mádes mecastor: víde, palliolum ut rúgat.
- Di me et te ínfelicent,
- si égo in os méum hodie viní guttam índidi.
- Immo age, út lubet,
- bíbe, es, disperde rem.
- Óhe, iam satis, uxór, comprime te, nímium tinnis,
- relínque aliquantum orátionis, crás quod mecum lítiges.
- séd quid ais? iam domuisti animum, potius ut quod vir velit
- fieri, id facias, quam adversere contra?
- Qua de re?
- Rogas?
- super ancilla Casina, ut detur nuptum nostro vilico,
- servo frugi atque ubi illi bene sit ligno, aqua calida, cibo,
- vestimentis, ubique educat pueros quos pariat † potius