Casina
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Quid si ego autem ab armigero impetro,
- ut eam illi permittat? atque hóc credo impetrassere.
- Convenit. vin tuis Chalinum huc evocem verbis foras?
- tú eum orato, ego autem orabo vilicum.
- Sane volo.
- Iam hic erit. nunc experiemur, nostrum uter sit blandior.—
- Hercules dique istam perdant, quod nunc liceat dicere.
- ego discrucior miser amore, illa autem quasi ob industriam
- mi advorsatur. subolet hoc iam uxori quod ego machinor:
- propter eam rem magis armigero dat operam de industria.
- qui illum di omnes deaeque perdant.
- Te uxor aiebat tua
- me vocare.
- Ego énim vocari iussi.
- Eloquere quid velis.
- Primum ego te porrectiore fronte volo mecum loqui;
- stultitia est ei te esse tristem, cuius potestas plus potest.
- probum te et frugi hominem iam pridem esse arbitror.
- Intellego.
- quin, si ita arbitrare, emittis me manu?