Casina

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Salvere iubeo spectatores optumos,
  2. fidem qui facitis maxumi, et vos Fides.
  3. si verum dixi, signum clarum date mihi,
  4. ut vos mi esse aequos iam inde a principio sciam.
  5. qui utuntur vino vetere sapientis puto
  6. et qui libenter veteres spectant fabulas;
  7. atque antiqua opera et verba cum vobis placent,
  8. aequom est placere ante alias veteres fabulas:
  9. nam nunc novae quae prodeunt comoediae
  10. multo sunt nequiores quam nummi novi.
  11. nos postquam populi rumore intelleximus
  12. studiose expetere vos Plautinas fabulas,
  13. antiquam éius edimus comoediam,
  14. quam vos probastis qui estis in senioribus;
  15. nam iuniorum qui sunt non norunt, scio;
  16. verum ut cognoscant dabimus operam sedulo.
  17. haec cum primum acta est, vicit omnis fabulas.
  18. ea tempestate flos poetarum fuit,
  19. qui nunc abierunt hinc in communem locum.
  20. sed tamen absentes prosunt pro praesentibus.