Casina

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. clám virum, ét quae habet, pártum ei haud cómmode est,
  2. quín viro aut súbtrahat aut stupro invénerit.
  3. hóc viri cénseo esse ómne, quidquíd tuom est.
Cleost.
  1. Tu quidem advorsum tuam amicam omnia loqueris.
Myrr.
  1. Tace sís, stulta, et mi auscúlta. nolí sis tu illi advórsari,
  2. sine amét, sine quod libet íd faciat, quandó tibi nil domi délicuom est.
Cleost.
  1. Satin sána es? nam tu quidem ádvorsus tuam istaéc rem loquere.
Myrr.
  1. Insípiens,
  2. sempér tu huic verbo vítato abs tuo víro.
C.
  1. Cui verbo?
M.
  1. Ei fóras, mulier.
Cleost.
  1. St, táce,
M.
  1. Quid est?
C.
  1. Ém.
M.
  1. Quis est, quém vides?
C.
  1. Vir
  2. eccum ít; intro ábi, adpropera, áge amabó.
Myrr.
  1. Impetrás, abeo.
Cleost.
  1. Mox mágis cum otium mi et tibi érit, igitur
  2. tecúm loquar. nunc vale.