Casina

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Váleas.—
Lysidamvs
  1. Omnibus rebus ego amorem credo et nitoribus nitidis antevenire,
  2. nec potis quicquam commemorari quod plus salis plusque leporis hodie
  3. habeat; cocos equidem nimis demiror, tot qui utuntur condimentis,
  4. eos eo condimento uno non utier, omnibus quod praestat.
  5. nam úbi amor condiméntum inerit, cuivís placituram escam crédo;
  6. neque sálsum neque suave ésse potest quicquam, úbi amor non admíscetur:
  7. fel quód amarumst, id mél faciet, hominem éx tristi lepidum ét lenem.
  8. hanc égo de me coniécturam domi fácio magis quam ex aúditis;
  9. qui quóm amo Casinam, mágis niteo, mundítiis munditiam ántideo:
  10. myropólas omnes sollicito, ubicúmque est lepidum unguéntum, unguor,
  11. ut illí placeam; et placeo, út videor. sed uxór me excruciat, quía vivit.
  12. tristem ástare aspició. blande haec mihi mála res appellánda est.
  13. uxór mea meaque amoénitas, quid tu agis?
C.
  1. Abi atque abstine manum.
Lys.
  1. Heiá, mea Iuno, nón decet esse té tam tristem tuó Iovi.
  2. quo núnc abis?
C.
  1. Mítte me.
L.
  1. Mane.
C.
  1. Non máneo.