Casina

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Credo écastor, nam vícinam nemínem amo merito mágis quam te
  2. nec † qua in plura sint mihi quae ego velim.
Myrr.
  1. Amó te, atque istúc expetó scire quíd sit.
Cleost.
  1. Péssumis mé modis déspicatúr domi.
Myrr.
  1. Hém, quid est? díc idem (nám pol hau sátis meo
  2. córde accepí querellas tuas) ópsecro.
Cleost.
  1. Vír me habet péssumis déspicatám modis,
  2. néc mihi iús meum óptinendi optio est.
Myrr.
  1. Míra sunt, véra si praédicas, nám viri
  2. iús suom ad múlieres óptinere haúd queunt.
Cleost.
  1. Quín mihi ancíllulam ingrátiis póstulat,
  2. quaé mea est, quaé meo edúcta sumptú siet,
  3. vílico suo sé dare,
  4. séd ipsus eam amat.
Myrr.
  1. Obsecro
  2. táce.
Cleost.
  1. Nam hic nunc licet dícere:
  2. nós sumus.
Myrr.
  1. Ita est. unde éa tibi est?
  2. nám peculí probam níl habere áddecet