Casina
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- ego pól illum probe íncommodís dictis ángam,
- fáciam uti proínde ut est dígnus vitám colat,
- Ácheruntis pábulum,
- flágiti persequentem†
- stabulúm nequitiae.
- nunc húc meas fortúnas eo quéstum ad vicínam.
- séd foris concrépuit, atque eápse eccam egreditúr foras:
- non pól per tempus iter húc mi incepi.
- Sequimíni, comites, in próxumum me huc. heus vós, ecquis haec quae lóquor audit?
- ego hic éro, vir si aut quispiám quaeret.
- nam úbi domi sóla sum, sópor manus cálvitur.
- iussín colum ferrí mihi?
- Myrrhína, salve.
- Salvé mecastor. séd quid tu es tristís, amabo?
- Itá solent omnes quae súnt male nuptae:
- domi ét foris aegre quód siet, satis sémper est.
- nam ego íbam ad te.
- Et pol ego ístuc ad te.
- sed quíd est quod tuo nunc ánimo aegrest?
- nam quód tibi est aégre, idem mi ést dividiae.