Captivi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Postulo abs te, ut mi illum reddas servom, quem hic reliqueram
- pignus pro me, qui mihi melior quam sibi semper fuit,
- pro bene factis eius ut ei pretium possim reddere.
- Quod bene fecisti referetur gratia id quod postulas;
- et id et aliud, quod me orabis, impetrabis. atque te
- nolim suscensere quod ego iratus ei feci male.
- Quid fecisti?
- In lapicidinas compeditum condidi,
- ubi rescivi mihi data esse verba.
- Vae misero mihi,
- propter meum caput labores homini evenisse optumo.
- At ob eam rem mihi libellam pró eo argenti ne duis:
- gratiis a me, ut sit liber, ducito.
- Edepol, Hegio,
- facis benigne. sed quaeso, hominem ut iubeas arcessi.
- Licet.
- ubi estís vos? ite actutum, Tyndarum huc arcessite.
- vos ite intro. interibi ego ex hac statua verberea volo
- erogitare, meo minore quid sit factum filio.
- vos lavate interibi.