Captivi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. nam híc quidém, ut adornat, aut iam nihil est aut iam nihil erit.—
Hegio
  1. Ioví disque agó gratiás merito mágnas,
  2. quom reducem tuo te patri reddiderunt
  3. quomque ex miseriis plurimis me exemerunt,
  4. † quae adhuc carens dum huc fui sustentabam,
  5. quomque hunc conspicor in potestate nostra,
  6. quomque huius reperta est fides firma nobis.
Philopolemvs
  1. Sátis iam dolui ex ánimo, et cura mé satis et lacrumis máceravi,
  2. sátis iam audivi tuás aerumnas, ád portum mihi quás memorasti.
  3. hóc agamus.
Philocrates
  1. Quid nunc, quoniam tecum servavi fidem
  2. tibique hunc reducem in libertatem feci?
Heg.
  1. Fecisti ut tibi,
  2. Philocrates, numquam referre gratiam possim satis,
  3. proinde ut tu promeritu'spromeritus es de me et filio.
Philop.
  1. Immo potes,
  2. pater, et poteris et ego potero, et dí eam potestatem dabunt
  3. ut beneficium bene merenti nostro merito muneres;
  4. sicut nunc potes, pater mi, facere merito maxume.
Heg.
  1. Quid opust verbis? lingua nullast qua negem quidquid roges.