Captivi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Sequere hac, Philocrates, me intro.—
- Sequor.—
- Age tu illuc procede, bone vir, lepidum mancupium meum.
- Quid me oportet facere, ubi tu talis vir falsum autumas?
- fui ego bellus, lepidus: bonus vir numquam, neque frugi bonae,
- neque ero umquam, ne erres: spem ponas me bonae frugi fore.
- Propemodum ubi loci fortunae tuae sint facile intellegis.
- sí eris verax, tua ex re, facies ex mala meliusculam.
- recte et vera loquere, sed neque vere neque tu recte adhuc
- fecisti umquam.
- Quod ego fatear, credin pudeat cum autumes?
- At ego faciam ut pudeat, nam in ruborem te totum dabo.
- Eia, credo ego imperito plagas minitaris mihi.
- tandem ista aufer ac dic quid fers, ut feras hinc quod petis.
- Satis facundu'sfacundus es . sed iam fieri dicta compendi volo.
- Vt vis fiat.
- Bene morigerus fuit puer, nunc non decet.
- hoc agamus. iam animum advorte ac mihi quae dicam edissere.
- sí eris verax, ex tuis rebus feceris meliusculas.
- Nugae istaec sunt. non me censes scire quid dignus siem?