Captivi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- nunc cérta res est, eodem pacto ut comici servi solent
- coníciam in collum pallium, primo ex med hanc rem ut audiat;
- speróque me ob hunc nuntium aetérnum adepturum cibum.
- Quanto ín pectore hánc rem meó magis volúto,
- tanto mi aegritudo auctiór est in animo.
- ad illum modum sublitum os esse mi hodie!
- neque íd perspicere quivi.
- quod cúm scibitúr, tum per úrbem inridébor.
- cum extemplo ad forum advenero, omnes loquentur:
- hic illest senex doctus, quoi verba data sunt.
- sed Ergasilus estne hic, procúl quem video?
- conlécto quidem est pallio. quidnam acturust?
- Move áps te moram átque, Ergásile, age hanc rem.
- éminor interminorque, ne mi obstiterit obviam
- nisi quis satis diu vixisse sese homo arbitrabitur.
- nam qui obstiterit, ore sistet.
- Hic homo pugilatum incipit.
- Facere certumst. proinde ita omnes itinera insistant sua,
- ne quis in hanc plateam negoti conferat quicquam sui.
- nam meus est ballista pugnus, cubitus catapultast mihi,