Captivi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. ex servitute me exemisse filium:
  2. ea spes elapsa est. perdidi unum filium,
  3. puerum quadrimum quem mihi servos surpuit,
  4. neque eum servom umquam repperi neque filium;
  5. maior potitus hostium est. quod hoc ést scelus?
  6. quasi in orbitatem liberos produxerim.
  7. sequere hac. reducam te ubi fuisti. neminis
  8. miserere certum est, quia mei miseret neminem.—
Arist.
  1. Exauspicavi ex vinclis. nunc intellego
  2. redauspicandum esse in catenas denuo.—
Ergasilvs
  1. Iúppiter supreme, servas me measque auges opes,
  2. máximas opimitates opiparasque offers mihi,
  3. laudém lucrum, ludum iocum, festivitatem ferias,
  4. pompám penum, potationis saturitatem, gaudium,
  5. néc cuiquam homini supplicare --- nunc certum est mihi;
  6. nam vél prodesse amico possum vel inimicum perdere,
  7. ita híc me amoenitate amoena amoenus oneravit dies.
  8. síne sacris hereditatem sum aptus effertissimam.
  9. nunc ád senem cursum capessam hunc Hegionem, cui boni
  10. tantum affero quantum ipsus a dis optat, atque etiam amplius.