Captivi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. umerus aries, tum genu quemque icero ad terram dabo,
  2. dentilegos omnes mortales faciam, quemque offendero.
Heg.
  1. Quae illaec eminatiost nam? nequeo mirari satis.
Erg.
  1. Faciam ut huius diei locique meique semper meminerit.
  2. Qui mihi in cursu opstiterit, faxo vitae is extemplo opstiterit suae.
Heg.
  1. Quid hic homo tantum incipissit facere cum tantis minis?
Erg.
  1. Prius edico, ne quis propter culpam capiatur suam:
  2. continete vos domi, prohibete a vobis vim meam.
Heg.
  1. Mira edepol sunt, ní hic in ventrem sumpsit confidentiam.
  2. vae misero illi, cuius cibo iste factust imperiosior.
Erg.
  1. Tum pistores scrofipasci, quí alunt furfuribus sues,
  2. quarum odore praeterire nemo pistrinum potest:
  3. eorum si quoiusquam scrofam in publico conspexero,
  4. ex ipsis dominis meis pugnis exculcabo furfures.
Heg.
  1. Basilicas edictiones atque imperiosas habet:
  2. satur homost, habet profecto in ventre confidentiam.
Erg.
  1. Tum piscatores, qui praebent populo pisces foetidos,
  2. qui advehuntur quadrupedanti crucianti cantherio,
  3. quorum odos subbasilicanos omnes abigit in forum,
  4. eis ego ora verberabo surpiculis piscariis,