Captivi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Cur ego te invito me esse salvom postulem?
  2. periclum vitae meae tuo stat periculo.
  3. post mortem in morte nihil est quod metuam mali.
  4. etsi pervivo usque ad summam aetatem, tamen
  5. breve spatium est perferundi quae minitas mihi.
  6. vale atque salve, etsi aliter ut dicam meres.
  7. tu, Aristophontes, de me ut meruisti, ita vale;
  8. nam mihi propter te hoc optigit.
Heg.
  1. Abducite.
Tynd.
  1. At unum hoc quaeso, si huc rebitet Philocrates,
  2. ut mi eius facias conveniundi copiam.
Heg.
  1. Periistis, nisi hunc iam e conspectu abducitis.
Tynd.
  1. Vis haec quidem hercle est, et trahi et trudi simul.—
Heg.
  1. Illic ést abductus recta in phylacam, ut dignus est.
  2. ego illís captivis aliis documentum dabo,
  3. ne tale quisquam facinus incipere audeat.
  4. quod absque hoc esset, qui mihi hoc fecit palam,
  5. usque offrenatum suis me ductarent dolis.
  6. nunc certum est nulli posthac quicquam credere.
  7. satis súm semel deceptus. speravi miser