Captivi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. meumque potius me caput periculo
  2. praeoptavisse, quam is periret, ponere.
Heg.
  1. Facito ergo ut Acherunti clueas gloria.
Tynd.
  1. Qui per virtutem, periit, at non interit.
Heg.
  1. Quando ego te exemplis pessumis cruciavero
  2. atque ob sutelas tuas te morti misero,
  3. vel te interiisse vel periisse praedicent;
  4. dum pereas, nihil intererit: dicant vivere.
Tynd.
  1. Pol si istuc faxis, haud sine poena feceris,
  2. si ille huc rebitet, sicut confido affore.
Arist.
  1. Pro di immortales, nunc ego teneo, nunc scio
  2. quid hoc sít negoti. meus sodalis Philocrates
  3. in libertate est ad patrem in patria. bene est,
  4. nec quisquam est mihi, aeque melius cui velim.
  5. sed hoc mihi aegre est, me huic dedisse operam malam,
  6. qui nunc propter me meaque verba vinctus est.
Heg.
  1. Votuin te quicquam mi hodie falsum proloqui?
Tynd.
  1. Votuisti.
Heg.
  1. Cur es ausus mentiri mihi?
Tynd.
  1. Quia vera obessent illi quoi operam dabam: