Captivi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- nunc falsa prosunt.
- At tibi oberunt.
- Optumest.
- at erum servavi, quem servatum gaudeo,
- cui me custodem addiderat erus maior meus.
- sed malene id factum árbitrare?
- Pessume.
- At ego aio recte, qui abs te sorsum sentio.
- nam cogitato, si quis hoc gnato tuo
- tuos servos faxit, qualem haberes gratiam?
- emitteresne necne eum servom manu?
- essetne apud te is servos acceptissimus?
- responde.
- Opinor.
- Cur ergo iratus mihi es?
- Quia illi fuisti quam mihi fidelior.
- Quid? tu una nocte postulavisti et die
- recens captum hominem, nuperum novicium,
- te perdocere ut melius consulerem tibi,
- quam illi, quicum una a puero aetatem exegeram?